Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 12 (5v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + placere non possunt  
    + 8,9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius  
    + 8,10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem  
    + 8,11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis  
    + 8,12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus  
    + 8,13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis  
    + 8,14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei  
    + 8,15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater  
    + 8,16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei  
    + 8,17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur  
    + 8,18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis  
    + 8,19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat  
    + 8,20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem  
    + 8,21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei  
    + 8,22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc  
    + 8,23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri  
    + 8,24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat  
    + 8,25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus  
    + 8,26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus  
    + 8,27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]