Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 14 (6v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 9,11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret  
    + 9,12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori  
    + 9,13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui  
    + 9,14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit  
    + 9,15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor  
    + 9,16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei  
    + 9,17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra  
    + 9,18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat  
    + 9,19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit  
    + 9,20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic  
    + 9,21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam  
    + 9,22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum  
    + 9,23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam  
    + 9,24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus  
    + 9,25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam  
    + 9,26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi  
    + 9,27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient  
    + 9,28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram  
    + 9,29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus  
    + 9,30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est  
    + 9,31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit  
    + 9,32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis  
    + 9,33 sicut scriptum est  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]