Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 22 (10v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + non pigri spiritu ferventes Domino servientes  
    + 12,12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes  
    + 12,13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes  
    + 12,14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere  
    + 12,15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus  
    + 12,16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos  
    + 12,17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus  
    + 12,18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes  
    + 12,19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus  
    + 12,20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius  
    + 12,21 noli vinci a malo sed vince in bono malum  
    + 13,1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt  
    + 13,2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt  
    + 13,3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa  
    + 13,4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit  
    + 13,5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam  
    + 13,6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes  
    + 13,7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem  
    + 13,8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit  
    + 13,9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum  
    + 13,10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio  
    + 13,11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus  
       
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]