Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 31 (15r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + re et tremore multo fui apud vos  
    + <!--2,4 -->et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis  
    + <!--2,5 -->ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei  
    + <!--2,6 -->sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur  
    + <!--2,7 -->sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram  
    + <!--2,8 -->quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent  
    + <!--2,9 -->sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum  
    + <!--2,10 -->nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei  
    + <!--2,11 -->quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei  
    + <!--2,12 -->nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis  
    + <!--2,13 -->quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes  
    + <!--2,14 -->animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur  
    + <!--2,15 -->spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur  
    + <!--2,16 -->quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus  
    + <!--3,1 -->et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo  
    + <!--3,2 -->lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales  
    + <!--3,3 -->cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis  
    + <!--3,4 -->cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus  
    + <!--3,5 -->ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit  
    + <!--3,6 -->ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit  
    + <!--3,7 -->itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus  
    + <!--3,8 -->qui plantat autem  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]