Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 32 (15v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem  
    + <!--3,9 -->Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis  
    + <!--3,10 -->secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet  
    + <!--3,11 -->fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus  
    + <!--3,12 -->si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam  
    + <!--3,13 -->uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit  
    + <!--3,14 -->si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet  
    + <!--3,15 -->si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem  
    + <!--3,16 -->nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis  
    + <!--3,17 -->si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos  
    + <!--3,18 -->nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens  
    + <!--3,19 -->sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum  
    + <!--3,20 -->et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt  
    + <!--3,21 -->itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt  
    + <!--3,22 -->sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt  
    + <!--3,23 -->vos autem Christi Christus autem Dei  
    + <!--4,1 -->sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei  
    + <!--4,2 -->hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur  
    + <!--4,3 -->mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico  
    + <!--4,4 -->nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est  
    + <!--4,5 -->itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]