Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 37 (18r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + suam bene facit et qui non iungit melius facit  
    + 7,39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino  
    + 7,40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo  
    + 8,1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat  
    + 8,2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire  
    + 8,3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo  
    + 8,4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus  
    + 8,5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi  
    + 8,6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum  
    + 8,7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur  
    + 8,8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus  
    + 8,9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus  
    + 8,10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta  
    + 8,11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est  
    + 8,12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis  
    + 8,13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem  
    + 9,1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino  
    + 9,2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino  
    + 9,3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est  
    + 9,4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi  
    + 9,5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas  
    + 9,6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi  
    + 9,7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]