Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 39 (19r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam  
    + 9,26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans  
    + 9,27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar  
    + 10,1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt  
    + 10,2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari  
    + 10,3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt  
    + 10,4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus  
    + 10,5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto  
    + 10,6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt  
    + 10,7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere  
    + 10,8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia  
    + 10,9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt  
    + 10,10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore  
    + 10,11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt  
    + 10,12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat  
    + 10,13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere  
    + 10,14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura  
    + 10,15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico  
    + 10,16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est  
    + 10,17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur  
    + 10,18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris  
    + 10,19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid  
    + 10,20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum  
    + 10,21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum  
    + 10,22 an aemulamur Dominum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]