Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 42 (20v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + retio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum  
    + 12,11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult  
    + 12,12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus  
    + 12,13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus  
    + 12,14 nam et corpus non est unum membrum sed multa  
    + 12,15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore  
    + 12,16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore  
    + 12,17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus  
    + 12,18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit  
    + 12,19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus  
    + 12,20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus  
    + 12,21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii  
    + 12,22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt  
    + 12,23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent  
    + 12,24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem  
    + 12,25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra  
    + 12,26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra  
    + 12,27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro  
    + 12,28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum  
    + 12,29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores  
    + 12,30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur  
    + 12,31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro  
    + 13,1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens  
    + 13,2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum  
    + 13,3 et si distribuero in cibos pauperum  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]