Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 45 (22r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 15,2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis  
    + 15,3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas  
    + 15,4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas  
    + 15,5 et quia visus est Cephae et post haec undecim  
    + 15,6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt  
    + 15,7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus  
    + 15,8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi  
    + 15,9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei  
    + 15,10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum  
    + 15,11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis  
    + 15,12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est  
    + 15,13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit  
    + 15,14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra  
    + 15,15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt  
    + 15,16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit  
    + 15,17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris  
    + 15,18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt  
    + 15,19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus  
    + 15,20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium  
    + 15,21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum  
    + 15,22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur  
    + 15,23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius  
    + 15,24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem  
    + 15,25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius  
    + 15,26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat  
    + 15,27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia  
    + 15,28 cum autem subiecta fuerint illi  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]