| Line 1: | |||
| - | test2 | + | fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus |
| + | 1,14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum | ||
| + | 1,15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare | ||
| + | 1,16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco | ||
| + | 1,17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit | ||
| + | 1,18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent | ||
| + | 1,19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit | ||
| + | 1,20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles | ||
| + | 1,21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum | ||
| + | 1,22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt | ||
| + | 1,23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium | ||
| + | 1,24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis | ||
| + | 1,25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen | ||
| + | 1,26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam | ||
| + | 1,27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes | ||
| + | 1,28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt | ||
| + | 1,29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia | ||
| [[Category:M.p.th.f.69]] | [[Category:M.p.th.f.69]] | ||