Line 1: |
|
|
+ |
5,10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
|
|
|
+ |
5,11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
|
|
|
+ |
5,12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
|
|
|
+ |
5,13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
|
|
|
+ |
5,14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
|
|
|
+ |
5,15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
|
|
|
+ |
5,16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
|
|
|
+ |
5,17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
|
|
|
+ |
5,18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
|
|
|
+ |
5,19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
|
|
|
+ |
5,20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
|
|
|
+ |
5,21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso
|
|
|
+ |
6,1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
|
|
|
+ |
6,2 ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
|
|
|
+ |
6,3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
|
|
|
+ |
6,4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
|
|
|
+ |
6,5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
|
|
|
+ |
6,6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
|
|
|
+ |
6,7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
|
|
|
+ |
6,8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
<br> |
|
<br> |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |