Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 54 (26v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 5,10 omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum  
    + 5,11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse  
    + 5,12 non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde  
    + 5,13 sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis  
    + 5,14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt  
    + 5,15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit  
    + 5,16 itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus  
    + 5,17 si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova  
    + 5,18 omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis  
    + 5,19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis  
    + 5,20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo  
    + 5,21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso  
    + 6,1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis  
    + 6,2 ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis  
    + 6,3 nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium  
    + 6,4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis  
    + 6,5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis  
    + 6,6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta  
    + 6,7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris  
    + 6,8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]