Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 5 (2r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones  
    + 1,30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes  
    + 1,31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia  
    + 1,32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus  
    + 2,1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas  
    + 2,2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt  
    + 2,3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei  
    + 2,4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit  
    + 2,5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei  
    + 2,6 qui reddet unicuique secundum opera eius  
    + 2,7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam  
    + 2,8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio  
    + 2,9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci  
    + 2,10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco  
    + 2,11 non est enim personarum acceptio apud Deum  
    + 2,12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur  
    + 2,13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur  
    + 2,14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex  
    + 2,15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium  
    + 2,16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum  
    + 2,17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo  
    + 2,18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem  
    + 2,19 confidis te ipsum ducem esse caecorum  
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]