Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 61 (30r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + ut me conprehenderet  
    + 11,33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius  
    + 12,1 si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini  
    + 12,2 scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum  
    + 12,3 et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit  
    + 12,4 quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui  
    + 12,5 pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis  
    + 12,6 nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me  
    + 12,7 et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet  
    + 12,8 propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me  
    + 12,9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi  
    + 12,10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum  
    + 12,11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum  
    + 12,12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus  
    + 12,13 quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam  
    + 12,14 ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis  
    + 12,15 ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar  
    + 12,16 sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi  
    + 12,17 numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos  
    + 12,18 rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis  
    + 12,19 olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem  
    + 12,20 timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes  
       
       
       
       
       
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]