Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 65 (32r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo  
    + 1,4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri  
    + 1,5 cui est gloria in saecula saeculorum amen  
    + 1,6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium  
    + 1,7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi  
    + 1,8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit  
    + 1,9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit  
    + 1,10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem  
    + 1,11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem  
    + 1,12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi  
    + 1,13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam  
    + 1,14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum  
    + 1,15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam  
    + 1,16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini  
    + 1,17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum  
    + 1,18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim  
    + 1,19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini  
    + 1,20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior  
    + 1,21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae  
    + 1,22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo  
    + 1,23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat  
    + 1,24 et in me clarificabant Deum  
    + 2,1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito  
    + 2,2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]