Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 67 (33r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me  
    + 2,21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est  
    + 3,1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus  
    + 3,2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei  
    + 3,3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini  
    + 3,4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa  
    + 3,5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei  
    + 3,6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam  
    + 3,7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae  
    + 3,8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes  
    + 3,9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham  
    + 3,10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea  
    + 3,11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit  
    + 3,12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis  
    + 3,13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno  
    + 3,14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem  
    + 3,15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat  
    + 3,16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus  
    + 3,17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem  
    + 3,18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus  
    + 3,19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris  
    + 3,20 mediator autem unius non est Deus autem unus est  
    + 3,21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia  
    + 3,22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus  
    + 3,23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat  
    + 3,24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur  
    + 3,25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]