Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 73 (36r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto  
    + 1,14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius  
    + 1,15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos  
    + 1,16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis  
    + 1,17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius  
    + 1,18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis  
    + 1,19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius  
    + 1,20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus  
    + 1,21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro  
    + 1,22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae  
    + 1,23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur  
    + 2,1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris  
    + 2,2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae  
    + 2,3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri  
    + 2,4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos  
    + 2,5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati  
    + 2,6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu  
    + 2,7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu  
    + 2,8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est  
    + 2,9 non ex operibus ut ne quis glorietur  
    + 2,10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus  
    + 2,11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]