Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 74 (36v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 2,12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo  
    + 2,13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi  
    + 2,14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua  
    + 2,15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem  
    + 2,16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso  
    + 2,17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope  
    + 2,18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem  
    + 2,19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei  
    + 2,20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu  
    + 2,21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino  
    + 2,22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu  
    + 3,1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus  
    + 3,2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis  
    + 3,3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi  
    + 3,4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi  
    + 3,5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu  
    + 3,6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium  
    + 3,7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius  
    + 3,8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi  
    + 3,9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit  
    + 3,10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei  
    + 3,11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro  
    + 3,12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius  
    + 3,13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra  
    + 3,14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi  
    + 3,15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur  
    + 3,16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine  
    + 3,17 habitare Christum per fidem in cordibus  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]