Line 1: |
|
|
+ |
esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
|
|
|
+ |
2,7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
|
|
|
+ |
2,8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
|
|
|
+ |
2,9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
|
|
|
+ |
2,10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
|
|
|
+ |
2,11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
|
|
|
+ |
2,12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
|
|
|
+ |
2,13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
|
|
|
+ |
2,14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
|
|
|
+ |
2,15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
|
|
|
+ |
2,16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
|
|
|
+ |
2,17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
|
|
|
+ |
2,18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
|
|
|
+ |
2,19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
|
|
|
+ |
2,20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
|
|
|
+ |
2,21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
|
|
|
+ |
2,22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
|
|
|
+ |
2,23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
|
|
|
+ |
2,24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
|
|
|
+ |
2,25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
|
|
|
+ |
2,26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
|
|
|
+ |
2,27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
|
|
|
+ |
2,28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
|
|
|
+ |
2,29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
|
|
|
+ |
2,30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
|
|
|
+ |
3,1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
|
|
|
|
|
|
<br> |
|
<br> |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |
|
[[Category:M.p.th.f.69]] |