Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 81 (40r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo  
    + 2,7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo  
    + 2,8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis  
    + 2,9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen  
    + 2,10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum  
    + 2,11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris  
    + 2,12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini  
    + 2,13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate  
    + 2,14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus  
    + 2,15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo  
    + 2,16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi  
    + 2,17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis  
    + 2,18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi  
    + 2,19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt  
    + 2,20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit  
    + 2,21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu  
    + 2,22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium  
    + 2,23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt  
    + 2,24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito  
    + 2,25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos  
    + 2,26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum  
    + 2,27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem  
    + 2,28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim  
    + 2,29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote  
    + 2,30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium  
    + 3,1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]