Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 83 (41r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + dico gaudete 4,5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope  
    + 4,6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum  
    + 4,7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu  
    + 4,8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate  
    + 4,9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum  
    + 4,10 gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis  
    + 4,11 non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse  
    + 4,12 scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati  
    + 4,13 omnia possum in eo qui me confortat  
    + 4,14 verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae  
    + 4,15 scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli  
    + 4,16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis  
    + 4,17 non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram  
    + 4,18 habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo  
    + 4,19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu  
    + 4,20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen  
    + 4,21 salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres  
    + 4,22 salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt  
    + 4,23 gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen<br />  
       
       
    + '''Kapitelverzeichnis Thessalonices sunt Macedones in Christo'''<br />  
       
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]