Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 92 (45v)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + et transtulit in regnum Filii dilectionis suae  
    + 1,14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum  
    + 1,15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae  
    + 1,16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt  
    + 1,17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant  
    + 1,18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens  
    + 1,19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare  
    + 1,20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt  
    + 1,21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis  
    + 1,22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso  
    + 1,23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister  
    + 1,24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia  
    + 1,25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei  
    + 1,26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius  
    + 1,27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae  
    + 1,28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu  
    + 1,29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute  
    + 2,1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne  
    + 2,2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu  
    + 2,3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi  
    + 2,4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum  
    + 2,5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae  
    + 2,6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate  
    + 2,7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione  
    + 2,8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum  
    + 2,9 quia in ipso inha  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]