Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 93 (46r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + bitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter  
    + 2,10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis  
    + 2,11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi  
    + 2,12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis  
    + 2,13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta  
    + 2,14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci  
    + 2,15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso  
    + 2,16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum  
    + 2,17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi  
    + 2,18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae  
    + 2,19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei  
    + 2,20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis  
    + 2,21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris  
    + 2,22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum  
    + 2,23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis  
    + 3,1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens  
    + 3,2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram  
    + 3,3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo  
    + 3,4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria  
    + 3,5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus  
    + 3,6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis  
    + 3,7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis  
    + 3,8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro  
    + 3,9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius  
    + 3,10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum  
    + 3,11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus  
    + 3,12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam  
    + 3,13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet  
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]