Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 97 (48r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + '''Kapitelverzeichnis'''<br />  
       
    + 1,1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae  
    + 1,2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro  
    + 1,3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent  
    + 1,4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide  
    + 1,5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta  
    + 1,6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium  
    + 1,7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant  
    + 1,8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur  
    + 1,9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis  
    + 1,10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur  
    + 1,11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi  
    + 1,12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio  
    + 1,13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate  
    + 1,14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu  
    + 1,15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum  
    + 1,16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam  
    + 1,17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen  
    + 1,18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam  
    + 1,19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt  
    + 1,20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare  
    + 2,1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]