| Line 1: | |||
| + | angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria | ||
| + | 4,1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum | ||
| + | 4,2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam | ||
| + | 4,3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem | ||
| + | 4,4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur | ||
| + | 4,5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem | ||
| + | 4,6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es | ||
| + | 4,7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem | ||
| + | 4,8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae | ||
| + | 4,9 fidelis sermo et omni acceptione dignus | ||
| + | 4,10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium | ||
| + | 4,11 praecipe haec et doce | ||
| + | 4,12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate | ||
| + | 4,13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae | ||
| + | 4,14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii | ||
| + | 4,15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus | ||
| + | 4,16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt | ||
| + | 5,1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres | ||
| + | 5,2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate | ||
| + | 5,3 viduas honora quae vere viduae sunt | ||
| + | 5,4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo | ||
| + | 5,5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die | ||
| + | 5,6 nam quae in deliciis est vivens mortua est | ||
| + | 5,7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint | ||
| + | 5,8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior | ||
| + | 5,9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor | ||
| + | 5,10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est | ||