Version Differences for M.p.th.f.69 Scan 9 (4r)

(Import aus Franconica)
Line 1:
    + 5,12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt  
    + 5,13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est  
    + 5,14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri  
    + 5,15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit  
    + 5,16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem  
    + 5,17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum  
    + 5,18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae  
    + 5,19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi  
    + 5,20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia  
    + 5,21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum  
    + 6,1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet  
    + 6,2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo  
    + 6,3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus  
    + 6,4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus  
    + 6,5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus  
    + 6,6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato  
    + 6,7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato  
    + 6,8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo  
    + 6,9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur  
    + 6,10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo  
    + 6,11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu  
       
       
  <br>    <br> 
  [[Category:M.p.th.f.69]]    [[Category:M.p.th.f.69]]