M.p.th.f.69 Scan 100 (49v)

Revision as of 16 April 2012 09:26 by Frank (Comments | Contribs)

homines in interitum et perditionem
6,10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
6,11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
6,12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
6,13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
6,14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
6,15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
6,16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
6,17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
6,18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
6,19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
6,20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
6,21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum


Kapitelverzeichnis