M.p.th.f.69 Scan 104 (51v)

Revision as of 25 October 2013 14:29 by Kerstin (Comments | Contribs)

sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribuset a veritate quidem auditum aver-
tent ad fabulas autem convertentur Tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae minis-
terium tuum imple ego enim iam delibor et tempus resolutionis meae instat certamen bonum certamen cursum
consummavi fidem servavi in reliquo reposita est mihi corona iustitiae quem reddet mihi Dominus in illa die
iustus non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius festina venire ad me cito Demas enim
me dereliquit diligens hoc saeculum et habiit Thessalonicam Crescens in Galatiam Titus in Dalmatiam Lu-
cas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerio Tychicum autem
misi Ephesum paenulam autem quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime
autem membranas Alexander aerarius multa mihi mala ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
quem et tu valde devita enim restitit verbis nostris IN prima mea defensione nemo mihi adfuit sed om-
nes me dereliquerunt non illis reputetur Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut me per praedicatio
impleatur Et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis liberabit me Dominus ab opere malo
et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen Saluta Priscam et Aquilam
et Onesifori domum Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti festina ante
hiemem venire Salutant te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo gratia
nobiscum amen.
Explicit ad Timotheum, incipit ad Ditum.
I. De Deo patre, quod ante et etetrna tempora Dominum filium
nobis promisserit, quem postea suis temporibus declaravit. II. De episcopis
formola, et quod idem quodam episcopi fuerint qui et presbiteri
dicebantur et de seductoribus ecclesiarum. III. De senioribus et iuve-
nibus, et quod doctor in omnibus bonis exemplum debeat discipulis.
IIII. De servis, et quod omnibus gratia Dei in lux erit salvatoris. V. De impe-
rio docentium et subiectione principibus ac potestatibus ad omne opus bonum et de virtutibus.
omnibus, et quod non secundum opera hominum, sed secundum voluntatem suum, cui voluerit Dominus misseretur.