Fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen.
Expli(cit) ad Ditum, incipit ad Philemonem.
I. De Philemone et Appia et Archippo et domestico eius
eclesia. II. De Philemone et apostolo pro eo
in orationibus suis semper memoriam facien
te. III. De apostolo sene et vincto Philemoni
inphanti eundem que pariter obsecran-
te pro Omnessimo servo ipsius et parari
sibi ostium commendante. IIII. De Ephra con-
concaptivo apostoli et Marco et Arristarcho et Dema et Luca
adiutoribus Pauli.
Explicit tituli, incipit argumentum eiusdem episcopi Philimoni
familiares litteras facit pro Onessimo servo eius,
scripsit ei autem a Roma de carcere.