Fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona
et utilia hominibus Stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et
vanae Hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita sciens quoniam subversus est qui eius-
modi est et delinquit proprio iudicio contempnatus Cum misero ad te Arteman aut Tychicum fes-
tina ad me venire Nicopolim ibi enim constatuit hiemare Zenan legis poeritum et Apollo sollicite
praemitte ut nihil illis desit discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint
infructuosi Salutant te qui mecum sunt omnes sancti saluta omnes qui nos amant in fide gratia Dei cum om-
nibus vobis amen.
Expli(cit) ad Ditum, incipit ad Philemonem.
I. De Philemone et Appia et Archippo et domestico eius
eclesia. II. De Philemone et apostolo pro eo
in orationibus suis semper memoriam facien
te. III. De apostolo sene et vincto Philemoni
inphanti eundem que pariter obsecran-
te pro Omnessimo servo ipsius et parari
sibi ostium commendante. IIII. De Ephra con-
concaptivo apostoli et Marco et Arristarcho et Dema et Luca
adiutoribus Pauli.
Explicit tituli, incipit argumentum eiusdem episcopi Philimoni
familiares litteras facit pro Onessimo servo eius,
scripsit ei autem a Roma de carcere.