M.p.th.f.69 Scan 107 (53r)

Revision as of 13 April 2012 16:35 by Kerstin (Comments | Contribs)

3,8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
3,9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
3,10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
3,11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
3,12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
3,13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
3,14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
3,15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen


Kapitelverzeichnis