M.p.th.f.69 Scan 108 (53v)

Revision as of 28 October 2013 15:22 by Kerstin (Comments | Contribs)

PAULUS VINCTUS
Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori
nostro et Appiae sorori carissis me et Archippo commilitoni nostro
et ecclesiae quae in domo tua est gratia deo et pax a Deo Patre nos-
tro et Domino Iesu Christo Gratias ago Deo meo semper memoriam
tui faciens in orationibus meis audiens fidem et caritatem tuam
quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos ut communicatio fidei tuae evidens fi-
at in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu gaudium enim magnum habui
et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
Propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod
ad rem pertinet propter caritatem Magis obsecro cum sis talis ut Paulus se-
nex nunc autem et vinctus Iesu Christi obsecro te pro meo filio quem genui in vincu-
lis Onesimo qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi in utilis quem re-
misi tu autem illum id est mea viscera mea suscipe quem ego volueram mecum suste-
nere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii sine consilio autem tuo nihil volui
facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium for-
sitan enim ideo discessit ad horam an te ut aeternum illum recipieris iam non
ut servum sed plus servo carissimum fratrem maximae mihi quanto autem
magis tibi et in carne et in Domino si ergo habes me sola socium suscipe illum sicut me si
autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa ego Paulus scripsi mea manu ego
reddam tibi quod et te ipsum mihi debes ita frater ego te fruar in Domino refice viscera
mea in Domino confidens de oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod
dico facies simul autem et in vidiam et para mihi hospitium nam spero per orationes
vestras donari me vobis salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu Marcus
Aristarchus Demas