Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
Marcus Aristarchus Demas