or angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit cui enim dixit angelorum aliquando
Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit Filium Et cum iterum introducit
primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei et ad angelos quidem dicit qui facit ange-
los suos spiritus et ministros suos ignem virentem ad Filium autem thronus tuus in saeculum saeculi virga aequitatis virga
regni tui dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus holeo lexultataris participibus tuis
et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes
ut vestimentum veterescent et velut amictum imitabis involves eos et mutabuntur tu autem idem isse et anni tui
non deficient Ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos
tuos scabillum pedum tuorum nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
et libe