or angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit cui enim dixit angelorum aliquando
Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit Filium Et cum iterum introducit
primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei et ad angelos quidem dicit qui facit ange-
los suos spiritus et ministros suos ignem virentem ad Filium autem thronus tuus in saeculum saeculi virga aequitatis virga
regni tui dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus holeo lexultataris participibus tuis
et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes
ut vestimentum veterescent et velut amictum imitabis involves eos et mutabuntur tu autem idem isse et anni tui
non deficient Ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos
tuos scabillum pedum tuorum nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos
qui hereditatem capient salutis propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivi-
mus ne forte pereffluamus si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praeva-
ricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem quomodo nos effugiemus si tantam ne-
glexerimus salutem quae cum initium accepisset et enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in no-
bis confirmata est contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum
suam voluntatem non enim angelis deus subiecit nos orbem terrae futurum de quo loquimur testatus est
autem in quodam loco quidam dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera ma-
nuum tuarum omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit
non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei eum autem qui modico quam angeli minora-
tus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus
gustaret mortem decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in
gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare qui enim sanctificat et qui
sanctificantur ex uno omnes Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens nuntiabo nomen tuum
fratribus meis nomen tuum in medio et ecclesiae laudabo te et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et
pueri mei quos mihi dedit Deus quia ergo pueri communicaverunt et carni et sanguini et ipse similiter partici-
pavit isdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum et libe-