M.p.th.f.69 Scan 111 (55r)

Revision as of 13 April 2012 16:36 by Kerstin (Comments | Contribs)

or angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
1,5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
1,6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
1,7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
1,8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
1,9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
1,10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
1,11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
1,12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
1,13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
1,14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis
2,1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
2,2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
2,3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
2,4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
2,5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
2,6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
2,7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
2,8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
2,9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
2,10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
2,11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
2,12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
2,13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
2,14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
2,15 et libe