obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
5,10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5,11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
5,12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
5,13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
5,14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali
6,1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
6,2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
6,3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6,4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
6,5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
6,6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
6,7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
6,8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
6,9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
6,10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
6,11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
6,12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
6,13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
6,14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
6,15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6,16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
6,17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
6,18 ut per duas res inmobiles quibus