per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus
innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus qui non habet cotidie necessitatem quem
admodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se of-
ferendo lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes Sermo autem iurisiurando qui post legem
est Filium in aeternum perfectum. capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui con-
sedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod
offerat si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera qui exem-
plari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mossi concumsummaret tabernaculum
vide inquit omnia in quide facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte nunc autem melius
sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus
sanctum est Nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur vituperans enim eos dicit ecce dies
veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum non
secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem
illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus quia hoc est
testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem
eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non docebit
unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens quoniam omnes scient me a minore
usque ad maiorem eorum quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum et illorum iam
non memorabor dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum
Habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare tabernaculum enim fac-
tum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
Post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum aureum
habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro
in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat
et tabulae testamenti superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de qui-
bus non est modo dicendum per singula his vero ita conpositis in priori quidem taberna