M.p.th.f.69 Scan 118 (58v)

Revision as of 30 October 2013 10:23 by Kerstin (Comments | Contribs)

umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis
hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere alioquin non
necessarent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam
peccati cultores semel mundati sed in ipsis commemoratio
peccatorum per singulos annos fit inpossibile est enim sanguine taurorum et hircorum
auferri peccata ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem
aptasti mihi holocaustomata et pro peccato non tibi placuit tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum
est de me ut faciam voluntatem tuam superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata
et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur tunc dixit ecce venio ut fa-
ciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat in qua voluntate sanctificati sumus per ob-
lationem corporis Christi Iesu in semel et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe
offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata Hic autem unam pro peccatis offerens
hostiam sempiternum sedit in dextera Dei de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
una autem oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos contestatur nos et Spiritus Sanctus postquam enim
dixit hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus
eorum et in mente eorum superscribam eas et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor
amplius ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato habentes itaque fratres fiduciam in introitu
sanctorum in sanguine Christi quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
et sacerdotem magnum super domum Dei accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a consci-
entia mala et abluti corpus aqua munda teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem
fidelis enim est qui repromisit et consideremus invicem in provocationem et caritatis et bonorum ope-
rum non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes
et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem voluntarie enim peccantibus nobis post accep-
tam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia terribilis autem quaedam expectatio iu-
dicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios IRritam quis faciens legem Mosi
sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur quanto magis putatis deteriora
mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit