10,1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
10,2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
10,3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
10,4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
10,5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
10,6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10,7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
10,8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
10,9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
10,10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
10,11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
10,12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
10,13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
10,14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
10,15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
10,16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
10,17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
10,18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10,19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
10,20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
10,21 et sacerdotem magnum super domum Dei
10,22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
10,23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
10,24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
10,25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
10,26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
10,27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
10,28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
10,29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit