M.p.th.f.69 Scan 121 (60r)

Revision as of 13 April 2012 16:42 by Kerstin (Comments | Contribs)

repromissionem
11,40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
12,1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
12,2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
12,3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
12,4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
12,5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
12,6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
12,7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
12,8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
12,9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
12,10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
12,11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
12,12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12,13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
12,14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
12,15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
12,16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
12,17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
12,18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
12,19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
12,20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
12,21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
12,22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
12,23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
12,24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
12,25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur