placere non possunt
8,9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius
8,10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem
8,11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis
8,12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus
8,13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis
8,14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei
8,15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater
8,16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei
8,17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur
8,18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis
8,19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat
8,20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem
8,21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei
8,22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc
8,23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri
8,24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat
8,25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus
8,26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus
8,27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum