9,11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
9,12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
9,13 sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
9,14 quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
9,15 Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
9,16 igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
9,17 dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
9,18 ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
9,19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
9,20 o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
9,21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
9,22 quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
9,23 ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
9,24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
9,25 sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
9,26 et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
9,27 Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
9,28 verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
9,29 et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
9,30 quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
9,31 Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
9,32 quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
9,33 sicut scriptum est