M.p.th.f.69 Scan 21 (10r)

Revision as of 22 July 2013 16:19 by Kerstin (Comments | Contribs)

nolo ergo vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes
quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret et sic omnis
et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impi-
etates ab Iacob, et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum secundum
evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo
nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum diffidentium ita est isti nunc
non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereaturo altitudo divi-
tiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et inves-
tigabiles viae eius quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit aut
quis prior dedit illi et retribuetur ei quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia ipsi
gloria in saecula amen. Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibe-
atis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obse-
quium vestrum et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus
vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta dico enim
per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere
quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mens-
uram fidei sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
sollicitudine