11,25 nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret
11,26 et sic omnis Israhel salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Iacob
11,27 et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
11,28 secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres
11,29 sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
11,30 sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem
11,31 ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur
11,32 conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur
11,33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius
11,34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
11,35 aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
11,36 quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen
12,1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
12,2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
12,3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
12,4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
12,5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
12,6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei
12,7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
12,8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
12,9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
12,10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
12,11 sollicitudine