M.p.th.f.69 Scan 22 (10v)

Revision as of 23 July 2013 15:23 by Kerstin (Comments | Contribs)

non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes in tribulatione patientes
orationi instantes necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sec-
tantes benedicite persequentibus vos benedicite et nolite maledicere gaudere cum
gaudentibus flere cum flentibus id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed
humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos nulli malum pro
malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus
hominibus si potest fieri quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mi-
hi vindictam ego retribuam dicit Dominus sed si esurierit inimicus tuus ciba illum
si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
noli vinci a malo sed vince in bono malum omnis anima potestatibus sub-
limioribus subditestate non enim est potestas nisi a Deo quae autem sunt a ordi-
natae sunt itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt
ipsi sibi damnationem adquirunt nam principes non sunt timoris boni operis
sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa Dei
enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa
gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit ideo
necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem
timorem cui honorem honorem nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis
qui enim diligit proximum legem implevit nam non adulterabis non occi-
des non furaberis non falsum testimonum dices, concupisces et si quod est aliud manda-
tum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum dilectio proxi-
mo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio et hoc scientes tempus
quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus