non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12,12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
12,13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
12,14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
12,15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
12,16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
12,17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
12,18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
12,19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
12,20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
12,21 noli vinci a malo sed vince in bono malum
13,1 omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
13,2 itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
13,3 nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
13,4 Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
13,5 ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
13,6 ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
13,7 reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
13,8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
13,9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
13,10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
13,11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus