quam cum credidimus
13,12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
13,13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
13,14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
14,1 infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum
14,2 alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat
14,3 is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit
14,4 tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum
14,5 nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet
14,6 qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo
14,7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
14,8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
14,9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur
14,10 tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei
14,11 scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo
14,12 itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
14,13 non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14,14 scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
14,15 si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
14,16 non ergo blasphemetur bonum nostrum
14,17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
14,18 qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus
14,19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem
14,20 noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat
14,21 bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit