re et tremore multo fui apud vos et sermo meus et praedicatio mea non in per-
suasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis ut fides vestra
non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei sapientiam autem loquimur
inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius
saeculi qui destruuntur sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita
est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram quam nemo princi-
pum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae cruci-
fixissent sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit
nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum nobis
autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam pro-
funda Dei quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita
et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei nos autem non spiritum mundi accepimus
sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis quae et loquimur
non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus
spiritalia conparantes animalis autem homo non percipit ea quae sunt
Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicaturquis enim cognovit sensum Domini nisi instruat eum nos autem sensum Christi habemus et ego fratres non po-
tui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam par-
vulis in Christo lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc
quidem potestis adhuc enim estis carnales cum enim sit inter vos zelus et
contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis cum enim quis
dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Ap-
ollo quid vero Paulus ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit itaque neque qui plantat
est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus qui plantat autem