et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum
suum laborem Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedifi-
catio estis secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens archi-
tectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque
autem videat quomodo superaedificet fundamentum enim aliud ne-
mo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus si quis autem
superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides
pretiosos ligna faenum stipulam uniuscuiusque opus manifestum erit
dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus
quale sit ignis probabit si cuius opus manserit quod superaedifica-
vit mercedem accipiet si cuius opus arserit detrimentum patietur
ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem nescitis quia templum
Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem templum Dei violaverit
disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos nemo
se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo
stultus fiat ut sit sapiens sapientia enim huius mundi stultitia est
apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt sive Paulus sive Ap-
ollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
vos autem Christi Christus autem Dei sic nos existimet homo ut mi-
nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei hic iam quaeritur inter dispensa-
tores ut fidelis quis inveniatur mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut
ab humano die sed neque me ipsum iudico nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc
iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est itaque nolite ante tempus iudi-
care quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum